- PUDIAE Vestae
- PUDIAE Vestaeapud Ovidium, de Ponto, l. 4 Eleg. 13. v. 29. ubi scribit, ad Carum, se aliquid in laudem Caesareae domus Geticô sermone meditatum esse, inque eo cecinisse,Esse pudicarum te Vestae, Livia, matrem,Ambiguum est, natô dignior, anne virô:Gronovio sunt Virgines Vestales. Etsi enim et matronae, unô virô contentae, sint pudicae, tamen interdum pudicitiam dici abstin entiam ab omnibus viris, notum. Hinc Iustinus, l. 10. c. 2. de Aspasia, Solis eam saecerdotio praefecit (Artaxerxes) quo perpeiva illi ab omnibus viris Pudicitia imperabatur. Harum ergo pudicarum seu Virginum Vestae Matrem Liviam vocat, respiciens ad titulum Augustae, MATER VESTALIUM; quem, cum cautus et invidus Tiberius immensos honores in matrem certatim Patrum adulatione effusos recidisset, illi utpote sibi minime periculosum reliquit. Hoc namque aliquantô minus est. quam MATER PATRIAE. Vide praefatum Gronov. Observat l. 4. c. 15. et de Iulia Severi uxore Vesta mater, Vesta nova, Vesta sancta, etsimpliciter Vesta, appellatâ, infra in Vesta nova. At Pudice habiti, apud Solin. c. 37. Chalcophthongos resonat, ut pulsata aera: pudice habitis servat vocis charitatem: Tragoedi sunt, quia ad vocem, cuius claritatem maxime affectabant, conservandam, Venere abstinebant. Unde et fibulâ hanc in rem usi sunt, de qua supra dictum aliquid. Vide Salmas. ad Solin. p. 764.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.